monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 41
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XL De sancto Germano Autisiodorensi. <<<     >>> XLII De sancta Florida et sancta Paschasia.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XLI De Helario Divionense senatore.

1 Apud castrum enim Divionensim Helarius quidam ex senatoribus habitavit, habens coniugem, ex qua et filios dicitur suscepisse. Sed omnem domum suam ita in castitate atque omni puritate tam animi quam corporis excolebat, ut nullus ibi adulterium exercere praesumeret, essetque impletum in hac domo, quod dudum sancto repletus Spiritu apostolus praedicavit: Honorabile conubium et thorus inmaculatus. Hic itaque tam inter dominos quam inter famulos castitate pollente, obiit vir ille. Qui qualis quantusque fuerit iuxta saeculi dignitatem, sepulchrum eius hodie patefecit, quod marmore Phario sculptum renitet. Quo defuncto et iuxta humanam consuetudinem sepulturae mancipato, mulier, deducto anni circulo, aegrotavit obiitque atque abluta est. Et quoniam sepulchrum illud tam inmensum erat, ut ipsam iuxta imperium viri susciperet, amotoque operturio, dum locaretur in tumulo, subito elevata viri dextera coniugis cervicem amplectitur. Quod admirans populus, deposito secessit operturio, cognovitque, quae eis castitas, quae timor in Deum, quae etiam inter ipsos dilectio fuisset in saeculo, qui se ita amplexi sunt in sepulchro.
Gregorius Turonensis HOME