monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 39
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XXXVIII De igne, qui a reliquiis sanctorum saepe prorumpit. <<< >>> XL De sancto Germano Autisiodorensi.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XXXIX De visionibus pro patris mei infirmitate.
1 Sed nec illud est absurdum credere, quod saepius per visiones expertas Dominus revelare dignatur, qualiter aut honorentur sancti, aut infirmi medicamina consequantur. Nam recolo gestum in infantia, cum pater meus ab infirmitate humoris podagrici laboraret, et ardore febrium ac doloribus multis adtenuatus, lectulo decubaret, vidisse me in visu noctis personam dicentem mihi: 'Legisti', ait, 'librum Hiesu Navae ?' Cui ego: 'Nihil aliud litterarum praeter notas agnovi, in quorum nunc studio constrictus adfligor. Nam hic liber prorsus si sit ignoro'. Et ait: 'Vade', inquid, 'facitoque hastulam parvulam ex ligno, quod hoc nomen recipere possit, scriptumque ex atramento sub paterni capitis fulchrum colloca. Erit enim ei praesidium, si quod loquor impleveris'. Mane autem facto, matri quae videram indicavi; iubet impleri visionis praecepta. Quod cum fecissem, statim genitor ab infirmitate convaluit. Decurso quoque alterius anni curriculo, iterum ab hoc incommodo capitur. Accenditur febris, intumescunt pedes, dolore pessimo nervos intorquet. Haec perferente, dum cum magno gemitu in stratu decumberet, vidi iterum personam in visione interrogantem mihi, si librum Tobiae cognitum nunc haberem. Respondi, quod non legerem. Qui ait: 'Noveris, hunc fuisse caecum, cuius filius, angelo comite dum iter ageret, in flumine piscem coepit, cuius indice angelo cor iecorque sublatum, patris subfumicat oculos, qui statim, fugatis tenebris, lumen recepit. Vade igitur tu et fac similiter, et accipiet refrigerium dolorum genitor tuus'. Haec matri referens, confestim pueros ad amnem dirigit; piscis capitur, sublatisque de extis quae iussa fuerant, et prunis inposita. Ad ubi primum fumus odoris patrem attigit, protinus tumor dolorque discessit.
Gregorius Turonensis HOME