monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 38
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XXXVII De monacho, quem orantem abba spectabat. <<< >>> XXXIX De visionibus pro patris mei infirmitate.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XXXVIII De igne, qui a reliquiis sanctorum saepe prorumpit.
1 Mysticum, ut opinor, hic ignis contenit sacramentum, et tenebrae sensus mei eum intellegere non queunt, qualiter apparens lumen tantum praebet nec quemquam aduret; unum tantum scio, quod iustis aut super iustos apparent ista. Nam Moysi in rubo reliquisque patribus apparebat in holocaustum. Beati quoque Martini prorumpens a capitis vertice, caelorum ardua penetravit. Nam et Brachionem abbatem saepius audivi referentem, sicut in libro vitae eius scripsimus, dum in antedicti pontificis basilicam nocturnas excubias celebraret, et reliquiae sanctorum a peregrinis delatae super altare haberentur, subito globus ignis ab eisdem emergens, usque ad camaram templi visus est conscendisse. Sed non multis, ut ipse agebat, ostensus est. Sic et in dedicatione oratorii nostri apparuit, sicut supra memoravimus.
Gregorius Turonensis HOME