monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 35
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XXXIV De sepulchro effracto in basilica sancti Venerandi. <<<     >>> XXXVI De sancti Venerandi Nepotianique episcoporum sepulchris.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XXXV De aliis sepulchris sanctorum in eandem basilicam.

1 Sunt enim in hoc loco multa sepulchra, quae, ut diximus, fidelium esse probantur. Habetur enim ibi tumulum huic a laeva contiguum, longitudine, latitudine, altitudine omnique positione consimile. In huius fronte superiore habetur scriptum: SANCTAE. MEMORIAE. GALLAE. Est et illud nihilominus sepulchrum sculpti meritis gloriosum, inter egressum basilicae sancti Illidii et ingressum templi beati Venerandi in edito positum, in quo ferunt Alexandrum quendam religiosum fuisse sepultum. De quo frequens infirmorum necessitas, eraso pulvere, hausta delutione, extimplo consequitur sospitatem. Unde tam frequens exegitur medicamentum, ut pro assiduis beneficiorum commodis transforatum ab aspicientibus cernatur. E regione autem huius sepulchri, si ingrediaris per ostium in basilica sancti Venerandi, dextra de parte sepulchrum parvulum contemplabis super terram situm, rusticiori formatum lapide, sed ignotum est omnibus, qui quiescat in eo. Nam haberi in eo divinum aliquid, res ipsa, quae dicturus sum, pandit. Mendicus quidam, ut ipsi oculis nostris inspeximus, super eum erat solitus consedere; sed credo eum, ut fragilitas humana praebet, in aliquod indignum facinus obvolutum, quia virtute quiescentis cum sonitu magno excussus, longe proiectus est, sepulchrumque medium crepuit, quod usque nunc ita cernitur. Indignum sibi utpute hominem humatus exaestimans, qui super his artubus deberet facere sessionem. In hac enim basilica et beatus martyr Liminius est sepultus, cuius agonis historia cum ab incolis teneatur, nullus tamen ei cultus venerationis inpenditur. Sunt enim ibi, ut diximus, inlustrium meritorum viri, quorum nomina ignota incolis, scripta tamen, ut credimus, retenentur in caelis.
Gregorius Turonensis HOME