monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 33
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XXXII De Amabile presbitero. <<< >>> XXXIV De sepulchro effracto in basilica sancti Venerandi.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XXXIII De Georgia religiosa.
1 Fertur etiam fuisse in ea urbe puella quaedam religiosa atque devota Deo, quae in rure conmanens, quo ab urbica populatione submota, liberius dignas Deo laudum hostias exhiberet; cotidie autem ieiuniis et orationibus insistebat. Factum est igitur, ut migrans ab hoc mundo ad basilicam oppidi causa sepeliendi portaretur. Verum ubi, levato feretro, corpus per viam ferri coepissent, adveniens grex magnus columbarum super eam volare coepit atque illuc volitando sequi, quo haec a proximis ferebatur. Quam in basilicam delatam, grex totus super tectum aedis ipsius visus est consedisse. Illaque sepulta, ad caelos evolavere columbae. Unde non inmerito Georgia nuncupata, quae sic exercuit mentem cultura spiritali, ut, adepto virginitatis sexagisimi fructus ut proventu, egrediens e saeculo caelestibus honoraretur exsequiis.
Gregorius Turonensis HOME