monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XXX De eo qui euglogias a sacerdote accepit. <<< >>> XXXII De Amabile presbitero.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XXXI De duobus amantibus.
1 Duos fuisse apud Arvernum, virum a scilicet et puellam, refert antiquitas, qui coniuncti coniugio, non coitu, et in uno stratu quiescentes, non sunt ab alterutrum polluti in voluptate carnali. Post multos vero annos, cum eis esset latenter vita castissima, ex consensu pari vir tonsoratur ad clericatum, puella vero religiosum induit vestimentum. Factum est autem, ut, impletis diebus, puella migraret a saeculo. Denique vir eius, praeparatam sepulturam, exhibuit corpusculum ad sepeliendum. Cumque eam sepulchro reconderet, arcanum, quod inter eos convenerat, elevatis manibus ad caelum, pandit, dicens: 'Gratias tibi, rerum omnium artifex, ago, quod, sicut mihi eam conmendare dignatus es, ita tibi reddidi ab omni voluptatis contagio inpollutam'. At illa subridens, ait: 'Sile, sile, vir Dei, quia non est necesse, fatearis nostrum, nemine interrogante, secretum'. Post haec obtectam operturio, recessit. Non post multum vero tempus et ipse migravit a saeculo, sepultusque est in locum suum. Erant autem in una quidem basilica, sed e diversis parietibus utrumque sepulchrum habebatur, et unum quidem ad meridiem, alterum ad aquilonem. Mane autem facto, inventa sunt pariter esse sepulchra, quae usque hodie sic perdurant. Idcirco nunc incolae duos amantes vocitant et summo venerantur honore.
Gregorius Turonensis HOME