monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 28
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XXVII De sepulchris prbr. in basilica sancti Martialis. <<<     >>> XXIX De sancto Stremonio episcopo Arverno.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XXVIII De miraculis ad sepulchrum eius factis.

1 Puella quaedam, cui, nescio quo exsistente peccato, manus una diriguit ac digiti palmae defixerant, ad eius sepulchrum advenit, confisa de virtute confessoris, quod possit eius intercessio manum aridam absolvere, cuius praedicatio populum vanis superstitionum ritibus inrititum absolvit. Celebratis ergo vigiliis in ipsa nocte festivitatis, dum adtente iuxta sepulchrum orat, manum suam directis digitis populo teste sanatam miratur adtonita. [In hac ergo solemnitate mutus] quidam eloquium emeruit hoc modo. Hic etenim, ut cruda operatur rusticitas populorum, iuramentum mendax in eclesia protulit. Mox rigente lingua mutus effectus est, ita ut non vocis humanae, sed bidentis mugitum simulare videretur. Adveniens autem ad huius confessoris tumulum, prosternitur ad orationem, sensitque, ut postea adserebat, tamquam si aliquis guttur eius tangeret; quod, ut credo, virtus erat dominici confessoris. Erectusque, presbiterum qui aderat nutu deprecabatur, ut signum crucis faucibus clausis inponeret. Quod cum presbiter fecisset, iterum prosternitur ad orationem; protinus elevatum, vocis officio reddito, omnia quae pertulerat proprio patefecit eloquio.
Gregorius Turonensis HOME