monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 27
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XXVI De sancto Symeone a colomna. <<<     >>> XXVIII De miraculis ad sepulchrum eius factis.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XXVII De sepulchris prbr. in basilica sancti Martialis.

1 Igitur sanctus Martialis episcopus a Romanis missus episcopis, in urbe Lemovicina praedicare exorsus est; eversisque simulachrorum ritibus, repletam iam credulitate Dei urbem, migravit a saeculo. Erant tunc temporis cum eo duo presbiteri, quos secum ab Oriente adduxit in Galeis. Verum ubi completi sunt dies eorum, ut et ipsi vocarentur de hoc saeculo, coniunctis sarcofagis in eadem cripta quam sanctus episcopus sunt sepulti. Et unus quidem parieti proximus, alter vero huic contiguus erat. Super terram tamen uterque stabat, sed non poterat alteri propter illum qui primus erat honore inpendi, hoc est non ibi palla expandi poterat, non lumen accendi. Quod cum incolae loci moleste ferrent, quodam mane accedentes ad criptam, invenerunt sepulchra e diversis parietibus esse locata; et sic accessus liber ad utrumque sepulchrum patuit, et qualiter beatus antistis ut cultor Dei veneraretur, enituit.
Gregorius Turonensis HOME