monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 25
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XXIV De Monigunde religiosa. <<<     >>> XXVI De sancto Symeone a colomna.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XXV De Senoch abbate.

1 Senoch abbatis vita dudum a nobis scripta fuit. In quo libello multis eiusdem virtutibus memoratis finem fecimus; sed quoniam ad eius tumulum virtus apparuit, sileri a nobis absurdum fuit. Nantulfus autem puer nimia caecitate detentus et ipsam adhuc aduliscentiam aetatis primae ab hoc contagio deturpatam iugiter deflens, huius sancti expetiit tumulum, atque prostratus et humili prece subnixus, flagitat, sibi eius suffragio lucem perditam revocari. Quatriduo in hoc precatu perdurans, reseratis oculis, inluminatus abscessit. Sed et nunc multi frigoriticorum aliorumque morborum detenti incommodo, ut pallii eius aut decerpserint fimbrias aut contigerint, mox sanantur. Hactenus de Turonicis.
Gregorius Turonensis HOME