monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 24
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XXIII De Iohanne reclauso. <<<     >>> XXV De Senoch abbate.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XXIV De Monigunde religiosa.

1 Apud ipsam vero urbem Turonicam beata Monigundis obiit. Fuit autem ex Carnotino territurio. Quae relinquens tam patriam quam parentes, ad hoc tantum Turonus expetiit, ut orationi vacaret. Per quam Deus crebro miracula ostendere est dignatus. Nam si quis pusulam malam incurrisset, ad eam veniens, orationem precabatur, confestimque illa prosternebatur ad supplicandum Dominum, et collegens folia cuiuslibet holeris aut pomi, saliva inlinebat, faciensque crucem super ulcus, inponebat folium. Confestimque ita omne venenum evaniscebat, ut nihil dignum leti aegrotus ultra perferret. Quartanariis quoque et gulam dolentibus, data benedicta aqua, saepius medebatur. Ad cuius nunc sepulchrum assidue infirmi confluunt et sanantur. Nam quanti frigoras passi, quanti a pusulis malis, veneno incrassante, praemortui, quanti a desinteria aegroti inibi sint sanati, viritim non potest explicari. Sed quoniam multa ex his in libro quem de eius vita conscripsimus memoravimus, quae deinceps gesta sunt tacere nequivimus. Probati archidiaconi nostri famula graviter a quartano tipo quatiebatur et iam prope annum in hac febre aegrotabat. Quae inter manus parentum deposita super tumulum sanctum, domui incolomis est relata.
Gregorius Turonensis HOME