monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 20
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XIX Quid sanctus Eufronius de Chariberto rege praedixit. <<<     >>> XXI De sepulchro sancti Sollemnis.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XX De dedicatione oratorii nostri.

1 De oratorio autem nostro, in quo reliquiae sancti Saturnini martyris ac Martini antestitis cum Illidio confessore vel reliquorum sanctorum collocatae sunt, pro instructione credentium narrare aliqua non pigebit, qualiter se virtus beati Martini revelatione revelavit, ita ut appareret multis ignitus globus ille terribilis, qui quondam solemnia celebranti emerserat paucis visibilis, a capite arce prorumpens. Concipit enim, inspirante divinae pietatis instinctu, animus, ut cellulam valde elegantem, quam sanctus Eufronius ad usum prumptuarii habuerat, ad opus orationis fideliter dedicarem. Quam diligenter conpositam, altare ex more locato, ad basilicam sanctam vigiliis noctem unam ducentes, mane vero venientes ad cellulam, altare quod erexeramus sanctificavimus. Regressique ad basilicam, sanctas eius reliquias cum Saturnini Iulianique martyrum vel etiam beati Illidii exinde solemniter, radiantibus cereis crucibusque, admovimus. Erat autem sacerdotum ac levitarum in albis vestibus non minimus chorus et civium honoratorum ordo praeclarus, sed et populi sequentis ordinis magnus conventus. Cumque sacrosancta pignora palleis ac nafis exornata in excelso defereremus, pervenimus ad ostium oratorii. Ingredientibus autem nobis, subito replevit cellulam illam fulgor terribilis, ita ut prae timore et splendore nimio adstantium oculi clauderentur. Discurrebat autem per totam cellulam tamquam fulgor, non parvum nobis ingerens metum. Nec quisquam scire poterat, quid hoc esset, nisi omnes pavore prostrati solo iacebant. Tunc ego: 'Nolite', inquid, 'timere. Virtus est enim sanctorum, quae cernitis, et praesertim rememoramini librum vitae beati Martini et recolite, qualiter verba sacrata promenti de capite globus ignis egressus, usque ad caelos visus est conscendisse. Et ideo ne terreamini, sed ipsum nos cum sanctis reliquiis credite visitasse'. Tunc timore postposito, magnificavimus Deum, dicentes: Benedictus, qui venit in nomine Domini, Deus dominus et inluxit nobis. Sed illud anterius miraculum visum est paucis, istud apparuit populis universis. In illud fuit virtutis indicium, in istum gratiae supplementum; illud fuit tunc occultum propter iactantiam, istud manifestum est cunctis ad gloriam; ibidem ore festiva fideliter acta Domino nuntiantur, hic in novitate oratorii, quod ad laudem Domini profeceret, inlustratione sanctorum pignorum consecratur. Ergo fideliter, ut oportit, a nobis quaerendus est et orandus, ut ille visitet hunc populum, qui plerumque orationis vota per hoc sacrum ignem sustulit in excelsum. Hunc enim ignem, vel cum de monacho orante narravi vel cum Brachionem abbatem a pignoribus sanctorum vidisse egressum ignem exposui, mistico esse puto, eo quod non exurat sed inluminet; sed nec sine Divinae Maiestatis gratia umquam vel prodere vel apparere quibusdam potest.
Gregorius Turonensis HOME