monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 19
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XVIII De duarum virginum tumulis. <<< >>> XX De dedicatione oratorii nostri.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XIX Quid sanctus Eufronius de Chariberto rege praedixit.
1 Ipse quoque pontifex cum a multis crebrius urgueretur, ut ad occursum Chariberthi regis deberet accedere et innectens moras ire differret, tandem commotus a suis, ait: 'Ite, praeparate iter, ut eamus ad occursum regis, quem visuri non sumus'. Igitur inposita plaustris necessaria et caballis ad iter praeparatis, iamque in hoc stante ratione, ut deberet viam incedere, ait: 'Revertantur plaustra, laxentur equi, non modo hoc iter incedimus'. Dicentibus autem suis, quae esset haec levitas, ut quae tam instanter parari iusserat tam facile deturbaret, ait secretius: 'Princeps, ad quem nos ire conpellitis, obiit, nec viventem, si abierimus, inveniemus'. Stupefacti audientes, diem notant et sancti verba taciti servant. Advenientibus autem ab urbe Parisiaca hominibus, ea hora regem transisse nuntiant, qua sacerdos plaustra de itenere iusserat revocari.
Gregorius Turonensis HOME