monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 15
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XIV De altercatione heretici cum catholico. <<< >>> XVI De sancta Papola.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XV De Venantio abbate.
1 Haud procul vero a basilica beati Martini Venantius abba requiescit, vir magnificae sanctitatis, qui multis infirmis in corpore positus opem accomodavit. Qui impleto tempore a saeculo migrans, iugiter se in aeternum vivere virtutibus propriis manifestat. Nam si quis tipos frigoriticos incurrens nocte una ad eius tumulum deprecans vigilaverit, mox, conpresso accentu, adipiscitur medicinam. Nam inter reliqua qua ibidem gesta vel vidimus vel audivimus mulierem quandam a quartano tipo correptam sanatam aspeximus. Quae diuturno tempore ab hoc detenta contagio, neque cibum neque somno capere poterat, sed ita omni corpore deciderat, ut vix in ea vel illud vitale spiraculum remaneret. Ad huius sepulchrum in gemitibus et oratione pernoctans, usque lucis adventum perduravit inmobilis. Mane vero sopori se collocans, cum expergefacta fuisset, nihil mali sentiens, sanata discessit. Huius sancti vitam nos scripsimus.
Gregorius Turonensis HOME