monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 13
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XII De monasterio eius in Hispania. <<<     >>> XIV De altercatione heretici cum catholico.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XIII De heretico, qui hominem inluminare voluit.

1 Cernens autem praefatus rex tanta miracula per servos Dei, qui nostrae religionis erant, fieri, vocavit unum episcoporum suorum, dixitque secretius ad eum: 'Quam ob rem vos, ut isti, qui se christianos dicunt, non ostenditis signa in populos secundum fidem vestram ?' Dicit ei episcopus: 'Saepius ego caecis lumen reddidi et surdis auditum, nunc autem possum haec facere quae dicis'. Et vocatum ad se unum de hereticis, clanculo ait ad eum: 'Accipe quadraginta aureos, et clausis oculis, resede in loco unde nobis est transitus; et praetereunte me cum rege, exclama in virtute, ut perditum lumen mea tibi credulitate restituam'. Cumque hic, accepta pecunia, fecisset quod sibi fuerat imperatum, procedit novus Cirula regis ad dexteram, constipatus hereticorum caterva; exclamat et iste caecatus pecunia, ut fide episcopi reciperet oculos suos. At iste cum non minima arrogantia inponens manus super oculos eius, ait: 'Secundum fidem meam fiat tibi'. Haec eo dicente, ita obserati sunt oculi hominis cum dolore, ut non solum visum perderet, verum etiam dolum, quem, avaritia inpellente, finxerat, publicaret.
Gregorius Turonensis HOME