monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, X De uva vitis, quam ipse plantavit, et de cera sepulchri. <<< >>> XII De monasterio eius in Hispania.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XI De virtutibus eius Ternoderensibus ostensis.
1 Infra terminum autem Ternoderensis castri, qui adiungitur Lingonicae civitati, erat presbiter gressu debilis. Cumque per viam pergeret, quae ad Dei eclesiam ducit, obvium habuit senem cum puero. Erat autem uterque clericus. Datum sibi invicem salutationis occursum, dixit senex ad presbiterum: 'Vis sanus fieri ?' Cui ille: 'Et quid humanum genus amplius concupiscit habere, nisi ut sospes vivat in corpore ?' Et senex, facto beatae crucis signaculo super poplitem, dixit presbitero: 'In nomine domini nostri Iesu Christi extende pedem tuum'. Quod presbiter sine mora extendens, sanum ad se reduxit; et gratias agens, iter quo pergebat agere coepit. Vocatumque eum, puer qui cum sene erat ait: 'Et scis, presbiter, quis est qui te reddidit sanitati ?' 'Ignoro', ait. Cui ille: 'Sanctus Martinus Turonicae urbis antestis, ipse te virtute sua sanitati restituit. Tu vero in loco quo sanctum stare vidisti oratorium sine mora aedifica; erit enim populis salubre, si quae loquor expleveris'. Nec moratus presbiter, oratorium in eodem situ construxit; in quo nunc nuper multi paralytici gressum caecique visum recipere meruerunt.
Gregorius Turonensis HOME