monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 9
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, VIII De oratorio Martiniacensis praedii. <<<     >>> X De uva vitis, quam ipse plantavit, et de cera sepulchri.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, IX De oleo sepulchri.

1 Aridius autem presbiter ex Lemovicino, vir summae bonitatis ac sanctitatis, quodam vice dum mecum resederet in cellula, sollicitus esse coepi, si aliqua in oratorio miracula, ubi reliquias beati antestitis collocaverat, ostenderentur. Qui ita retulit, quod tempore, quo beatus Eufronius erat episcopus, ad Turonicam urbem venit, in qua diu commoratus, plenam ampullulam olei de sepulchro sancti antestitis abstulit. Regressusque ad domum, dum fatigatus ex itenere resederet et viae labores matri referret, subito ficta percutitur tam graviter, ut nec anhelitum resumere posset. Conversus vero ad oratorium, in quo beati antestitis reliquiae tenebantur, deductam in vigiliis noctem, mane de oleo quod attulerat locum infirmitatis inunctum, sedato dolore, convaluit. Post haec quidam manum inflatam, ab spina percussam detulit, quae protinus ut de oleo dilibuta est, incolomitati donatur. Mulier, quae sensum perdiderat et quibusdam horis daemonium putabatur habere, de hoc oleo tacta, sanata est. Nam et alius abba eiusdem cellulae proximus de hoc oleo caeci oculos adtigit, qui protinus visum recepit. Sed et cum multos inerguminos exinde restituisset sanitati, uni, qui atrociorem, ut credo, daemonem habebat, super caput de oleo posuit. Ilico daemonem per fluxum ventris egessit; alteri in ungula pollicis daemonium discendit. Quo viso, presbiter super digitum oleum infudit, mox disrupto corio, sanguine defluente, discessit. Haec de oleo retulit.
Gregorius Turonensis HOME