monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, II De sancto Helario episcopo Pictavensi. <<< >>> IV De sancto Martino Toronico episcopo et sepulchro sancti Catiani.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, III De sancto Eusebio Vircellins. episcopo.
1 Eusebius vero Vercellensis episcopus magnum huic Helario adiutorium contra hereses fuit, qui vivere se post tumulos praesentibus virtutibus manifestat. Nam in die natalis sui cum multi infirmi salventur, inergumini tamen rotatu valido per totam eclesiam debachantes et nimio confitentes torqueri cruciatu, elevati in aera, lignos, qui ad officium luminis succenduntur, manu verberantes effrangunt. De quo perfusi liquore, ilico, discedente daemone, personae purgantur, scitque tunc populus, tot infirmos esse mundatos, quot videret lignos effractos. Sed et omnia, quae sub ditione basilicae eius habentur ita pia protectione conservat, ne exinde quicquam auferatur ab aliquo. Nam videas inter hostes iniquos greges pecorum iumentorumque et ovium nec penitus a quoquam adtingi, cum vox sonuerit: 'Confessoris sunt haec Eusebi'. Huius sancti reliquias mater mea in oratorio domus suae locavit. Factum est autem quadam die per hiemem, dum collocutione helari pro longinquitate noctis diutius ante focum, quod multa lignorum strue conpositum fuerat, resederet, familia iam dormitante, surrexit et se lectulo haud procul ab ipso igne locavit. Dormientibus autem cunctis scintillae flammarum ad trabes usque conscendunt. De quibus adprehensa una earum, valide coepit flammas spargere; sed credo, virtute sancti illius, cuius reliquiae propinquae erant, flamma contra naturam desursum incurvata retorquetur. Nec ad tectum, ut mos est, extenditur, sed deorsum fluit, ut putaris, non flammas, sed vellera lanae de trabe pendere; nec exurebat trabem, nisi tantum ardens per ipsam vagabatur, donec expergefacta matris familias, vocatis servientibus, aqua superposita, restinxit incendium, quo facile omne domum, cunctis dormientibus, exuri potuisset, si virtus beati defuisset.
Gregorius Turonensis HOME