monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 50
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XLIX De eiusdem reliquiis multis infirmis salvatis. <<<
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, L De alio caeco inluminato.
1 Sed quoniam non est absurdum, si beatus Iulianus cum Iohanne aut Martino dona sanitatum inpertiat, cum quibus victor saeculi in caelo trepudiat, referam adhuc, qualiter cum Nicetio Lugdunense simili virtute floruerit. Igitur infra terminum territurii Turonici Litomeris quidam in honore sancti martyris basilicam aedificavit, in qua nos ex more ad benedicendum evocati, sancti Iuliani martyris cum Niceti Lugdunensis reliquias collocavimus. Sed non multum post tempore caecus adveniens, fideliter orationem fudit, visum recipere meruit. Memini huic caeco in libro vitae sancti Niceti, quia dignum est, ut communis virtus utriusque sancti scripta connectat. Ergo his miraculis lector intendens intellegat, non aliter nisi martyrum reliquorumque amicorum Dei adiutoriis se posse salvari. Ego autem Domini misericordiam per beati martyris Iuliani patrocinia deprecor, ut advocatus in causis alumni proprii coram Domino adsistens obteneat, ut absque inpedimento maculae ullius huius vitae cursum peragam atque illa quae confessus sum in baptismum inreprehensibiliter teneam, fideliter exerceam, viriliter usque ad consummationem huius vitae custodiam. Amen.
Gregorius Turonensis HOME