monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 46b
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XLVIa De puero ad ariolos ducto et alio per virtutem sancti sanato. <<< >>> XLVII De muliere inluminata.
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XLVIb De rosis ad sepulchrum eius divinitus ostensis.
1 Eo tempore, cum post obitum Proserii martyrarii Urbanus diaconus huius basilicae ordinatur aedituus, mira res ad sepulchrum sancti apparuit. Nam, vigilante diacono in lectulo suo, auditus est sonitus, quasi ostium basilicae panderetur. Post multarum vero horarum spatium audivit eum iterum claudi. Post haec surgens de stratu, praecedente lumine accedit ad tumulum sancti. Mirum dictu! Vidit pavimentum rosis rutilantibus esse respersum. Erant autem magnae valde cum flagrantia odoris inmensi. [In ipsas quoque cancelli celaturas mirabatur rosas intus, nonus enim erat mensis]; et haec ita erant virides, acsi easdem ipsius putaris horae momento ramis virentibus esse discerptas. Tunc cum grandi reverentia collectas secretius posuit, multis exinde infirmis medicamenta distribuens. Nam inerguminus quidam ex Turonico veniens, ut exinde delibuto potum sumpsit, eiecto daemone, purgatus abscessit.
Gregorius Turonensis HOME