monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 46a
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XLV Qualiter expetita sunt eius pignora. <<<     >>> XLVIb De rosis ad sepulchrum eius divinitus ostensis.

Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XLVIa De puero ad ariolos ducto et alio per virtutem sancti sanato.

1 Inter reliquas vero insignia suscipiendorum miraculorum ponimus et istud, quod insipientes corrigat et roboret sapientes. Igitur Cautini episcopi tempore, quo, ingruentibus peccatis populi, Arverna regio ab excidio lues quam inguinariam vocant devastabatur, ego Brivatinsim vicum expetii, scilicet ut, qui meritis tutari nequibam, beati martyris Iuliani salvarer praesidio. In quo dum commorarer vico, unus puer ex nostris ab hoc morbo corripitur, reclinatoque ad lectulum capite, graviter agere coepit. Erat autem febris assidua cum stomachi pituita, ita ut, si aliquid acciperet, confestim reiceret; nec erat ei cibus confortatio, sed magis exitus putabatur. Denique mei cum viderent eum in extrema vexari, hariolum quendam invocant. Ille vero venire non differens, accessit ad aegrotum et artem suam exercere conatur. Incantationes inmurmurat, sortes iactat, ligaturas collo suspendit, promittit vivere quem ipse mancipaverat morti. Haec autem me nescio agebantur; quae cum mihi delata fuissent, amarissime reddor et cum gravi suspirio illud conmemoro, quod Dominus per Heliam prophetam Oziae regi pronuntiat, dicens: Quia dereliquisti dominum Deum Israel et consoluisti deum Acharon, ideo de lectulo, in quo ascendisti, non consurges, sed morte morieris. Nam iste post adventum harioli validius febre succensus, spiritum exalavit; cuius post obitum interpositis paucis diebus, puer alius simili laborare coepit incommodo. Tum ego eis inquio: 'Accedite ad martyris tumulum et aliquid exinde ad aegrotum deportate, et videbitis magnalia Dei atque cognoscetis, quid sit inter iustum et iniustum et inter timentem Deum et non servientem illi'. Accedentes autem, parumper pulveris circa sepulchrum iacentis sustulerunt. De quo ut hausit infirmus cum aqua, protinus adsecutus est medicinam, recuperatusque viribus ac restincta febre, convaluit. Intellegite ergo nunc, o omnes qui insipientes estis in populo, et post ista discusseritis, scitote, quia nihil sunt quae ad seducendum humanum genus diabolus operatur. Ideo moneo, ut, si quis vixillo crucis signatus, si quis baptismi ablutione mundatus, si quis, vetustate deposita, in novo nunc homine viget, talia postponat ac neglegat; quaerat autem patrocinia martyrum, per quos sanitatum miracula celebrantur, postolet adiutoria confessorum, qui merito amici sunt dominici nuncupati, et quae voluerit obtenebit.
Gregorius Turonensis HOME