monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 45
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XLIV De cruce altaris furata. <<< >>> XLVIa De puero ad ariolos ducto et alio per virtutem sancti sanato.
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XLV Qualiter expetita sunt eius pignora.
1 Quae postquam gesta sunt, misit clericum suum, dicens: 'Vade', inquit, 'ad beati Iuliani basilicam, et fundens orationem, supplica, ut tibi aliquid cerae vel pulveris de sepulchro iacentis largire dignentur aeditui, ut delatum a me cum benedictione suscipiatur'. Ille vero veniens, quae sibi fuerant imperata flagitat ac suscipit. Et cum suscepta ferre vellet, tanto gravatur pondere, ut vix cervicem possit erigere. Unde tremore magno concussus, pavimento prosternitur, et iterum cum lacrimis orationem fundens, surrexit incolomes et acceptam sensit abeundi habere libertatem. Igitur arrepto itinere, incandescente nimium sole, siti corripitur. Veniens autem ad villam viae proximam, unam casolam adit, aqua deposcens; de qua egrediens iuvenis dare responsum, ut eos vidit, in terram corruit, factusque est sicut mortuus. Concurrentes autem parentes eius, calumniabant hominibus, adserentes, parentem suum eorum magicis artibus fuisse peremptum, et adpraehensum puerum, levaverunt eum semivivum. At ille de manibus eorum elapsus, percussis palmis, coepit debachando clamare vel dicere, quod martyris Iuliani virtute exuriretur. Clericus vero haec audiens, positam super caput eius capsulam cum pignoribus sanctis, fide plenus orare coepit attentius; ipse quoque cum vomitu sanguinem daemoniumque proiciens, purgatus abscessit. Dehinc firmatus in fide portitor, iter totum cum psalmis et gratiarum actionibus carpens, ad locum praeoptatum, martyre ducente, pervenit. Iam exinde tempore procedente quanti ibi inergumini, frigoritici vel diversis morbis obpraessi martyris virtute sanati sunt, nec nomina reteneri nec numerus potuit collegi.
Gregorius Turonensis HOME