monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 40
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXXIX De alio contracto. <<<     >>> XLI De reliquias eius, quod Aridius presbiter sustulit.

Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XL De periuribus.

1 Est autem in Turonico vicus cui Gaudiaco nomen est, in quo beati martyris reliquiae contenentur, qui cum magnis virtutibus crebro inlustretur, in periuribus tamen plerumque agitata ultione. Nam cum ibidem, quasi inimico humani generis suadente, periuraverit, ita ultio divina prosequitur, ut protinus aut in successione damni aut in amissione proximi aut in consumptione morbi manifesta patiscat; non tamen causam remanere inultam, martyr prorsus indulget, sed nec inibi tam ausu temerario periurat barbarorum cruda rusticitas. De quo negotio ista sufficiant, quia longum est singula quae de his acta sunt per ordinem memorare.
Gregorius Turonensis HOME