monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 39
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXXVIII De caeco inluminato. <<< >>> XL De periuribus.
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXXIX De alio contracto.
1 Alius quidam puerulus parvulus, cuius parentes haud procul ab ipsa basilica conmanebant, in secundo ortus sui anno membris totis contractus, sine spe alicuius boni nutriebatur. Qui ita contraxerat, ut genua ab eius ore penitus separari non possent. Cuius parentes, cum ad sanctam basilicam vigilassent, et proiectum infantulum coram sacrosanctis reliquiis, post paululum repperiunt eum sedentem, membris omnibus esse directum. Dehinc, fusa oratione, gaudentes ad domum suam regressi sunt.
Gregorius Turonensis HOME