monumenta.ch
>
Gregorius Turonensis
>
37
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXXVI Quod vinum ea nocte adcrevit. <<<
>>> XXXVIII De caeco inluminato.
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXXVII De contracto in eodem loco sanato.
1 Serviens huius monasterii diu contractus infeliciter trahebatur. Adveniens autem ad ipsam sancti basilicam, vigilias celebrat. Quibus expletis, mane dum ad stratum suum regreditur, inter portantium manus resolutis sanatus est nervis.
Gregorius Turonensis HOME