monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 36
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXXV Item. <<<     >>> XXXVII De contracto in eodem loco sanato.

Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXXVI Quod vinum ea nocte adcrevit.

1 Sed nec hoc silere puto, quod in nocte illa, priusquam sanctae reliquiae ibidem collocarentur, sit gestum. Monachus ipsius loci, dum de adventu solemnitatis gauderet et singulos quosque ad cellariolum basilicae prumptissimus invitaret, hortans, ut omnes in basilicam fideliter vigilarent, extracto a vase vino, coepit eos causa devotionis cum gaudio propinare, dicens: 'Magnum nobis patrocinium in beatum martyrem pietas divina largitur. Idcirco rogo caritatem vestram, ut unianimiter vigiletis mecum. Cras enim sanctae eius reliquiae in hoc loco sunt collocandae'. Exacta quoque cum sacris hymnis modolisque caelestibus noctem, caelebrata etiam missarum solemnia, ovans festivitate clericus, coepit eos iterum quos prius invitaverat rogare ad refectionem, dicens: 'Gratias vobis ago, quod sic ad vigilandum immobiles perstitistis'. Sed nec martyr diu distulit bonam voluntatem virtutis suae gratia munerare. Nam ingressus prumptuarium clericus, repperit cupellam, quam pene mediam reliquerat, per superiorem aditum redundare, in tantum ut copia defluentis vini rivum per terram ad ostium usque duceret. Quod ille admirans, positum deorsum vas, saepius extulit plenum; sed et de ipso, cum satis abundeque fuisset expensum, nihil prorsus defuit, sed usque in crastinum, mirantibus cunctis, semper stetit plenum. Erat autem tertio Kal. mensis quinti. O admirabilis virtus martyris! Cum produxit de vase sine flore vindemiam, cum sit solitum, ut collecta vina condantur in vascula, protulit doleum musta, in quo non uva, sed virtus sola defluxit. Turgescit vasculum a liquore, fructus non inlatus est, sed creatus. Agit hoc ille Dominus ad glorificandum martyrem, qui inplens uterum Virginis sine semine, et permanere praestitit matrem in castitate. Sed tamen hic novo Maius exuberat fructu, cum sine codicibus Falerna porregit ad bibendum. In aliis vineis vix adhuc erumpunt gemmae, in hoc vero vase vinum defluit a virtute. Aequatur Maius Octobri, cum nova porregit pocula; plus habet quam ille, cum in prumtu non ostenditur vinea et in domo gignuntur Falerna. Rudis etenim venit sine torculare vindemia, quae non in palmitibus, sed in occultis mysteriis est reperta. Acervus acenorum non premitur ab arbore, et vini defluunt undae. Hauriuntur Falerna, cum in torculari non cernuntur inpraessa; vitis, ecce, non aspicitur, et pocula large conplentur. Sed quid inquam? Non enim deest fidelibus virtus illa caelestis. Nam qui quondam nuptiis de aquis praestetit vina, nunc suis eadem large porregit sine ullius elimenti natura; et geminis piscibus quinque milia hominum satiavit, nunc bonae voluntati multiplicata restituit. In ipsius enim ortus tempore angelica vox testata est, dicens: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Sed iam ad sequentia virtutum opera veniamus.
Gregorius Turonensis HOME