monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 34
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXXIII Item de reliquiis eius in Oriente exhibitis. <<<     >>> XXXV Item.

Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXXIV Qualiter Turonus in basilica eius reliquiae sunt locatae.

1 Haec ego dudum experta. Contigit, ut post ordinationem meam Arvernus accederem; profectusque, beati basilicam adivi. Expletaque festivitate, disruptis a palla quae sanctum tegit tumulum fimbriis, in his mihi ferre praesidium credens, impleta oratione, discessi. Apud Turonicam vero urbem monachi in honore ipsius martyris basilicam, qualem possibilitas eorum habuit, aedificaverunt, cupientes, eam eius virtutibus consecrari. Audientes autem, haec pignora a me fuisse delata, rogabant, ut dedicata aedes hisdem augeretur exubiis. At ego, adpraehensam secretius capsam, ad basilicam beati Martini, incipiente nocte, propero. Referebat autem mihi vir fidelis, qui tunc eminus adstabat, cum nos basilicam sumus ingressi, vidisse se pharum inmensi luminis e caelo dilapsam super beatam basilicam discendisse, et deinceps quasi intro ingressa fuisset.
Gregorius Turonensis HOME