monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 33
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXXII De reliquiis eius in Campaniam translatis. <<<     >>> XXXIV Qualiter Turonus in basilica eius reliquiae sunt locatae.

Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXXIII Item de reliquiis eius in Oriente exhibitis.

1 Quid de eius reliquiis in Oriente fidelium fratrum relatio signat, edicam. In quadam Orientis civitate, dum in eclesia quidam a daemonio torqueretur, in navi beati martyris praedixit esse reliquias. Cumque navis portum fuisset adepta, hic ad eam saltuatim prosilit, ac provolutus solo coram navi, erumpente ab ore et naribus tabe, persona purgata est. Quae cum episcopo nuntiata fuissent, commovet populum cum accensis cereis ad portum usque procedere. Igitur nauclerius audiens flensque prae gaudio, in occursum episcopi properat, nihil se aliud adserens de beati sustulisse basilicam, nisi parumper pulveris, qui circa sanctum iacebat tumulum; sed Deus omnipotens conprobans fidem viri, oculi virtutem martyris non permisit. Dehinc episcopus sublatas reliquias usque ad sanctam eclesiam cum magno honore deportat. Negotiator vero tanta cernens mirabilia, basilicam in honore martyris aedificavit, in qua beatas reliquias collocans, multa deinceps miracula vidit operari.
Gregorius Turonensis HOME