monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXX De inerguminis. <<< >>> XXXII De reliquiis eius in Campaniam translatis.
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXXI De mansuetudine pecorum.
1 Sed et illud est memoratu dignissimum, quae sit mansuetudo pecorum in hac basilica votivorum; qualiter vituli petulantes, calcitrantes equi, grunnientes suillae, cum limen sanctum ingressi fuerint, conquiescunt. Nam vidimus saepe cuturnosos tauros, qui a quindecim aut eo amplius viris alligati, funibus ducebantur, talem in hominibus impetum dare, ut putaris, eos ipsos quoque disrumpere funes, sed, cum aedem sanctam ingressi sunt, ita quieverunt, ut arbitraris, illos tamquam agnos mansuetos haberi. Vidimus et nunc per medias turmas multos ingredi, inclinato capite populos amoventes rostro, non cornibus et, tamquam tribunal adire iudicis, aliquod sensum habere timoris; non calcem mittere, non aliquem cornu petere, non oculis torvis aspicere, sed in omni mansuetudine usque ad sanctum properantes altare osculantesque, rursus in ipsa qua ingressi fuerant patientia repedare. Sic et reliquorum iumentorum petulantia, cum illic accesserit, deposito cuncto furore, mitescit, ut ea in mansuetudine columbarum cum grandi admiratione conspicias. De his vero quae votiva sunt nullo paenitus quempiam subtrahere licet; nullus, priusquam ad basilicam veniat, aut commutare praesumit aut emere. Nam qui fecerint saepius ultione divina graviter quatiuntur. Nam aut febris inminet, aut malum aliquod obrepit, aut damnum grave succedit, aut hoc quod abstulit morbus aufert. Difficile tamen sine praesenti ultione res praeterit.
Gregorius Turonensis HOME