monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXVIII De eo qui prae multitudine populi ad sepulchrum non valebat accedere. <<< >>> XXX De inerguminis.
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXIX De festivitate eius.
1 Huius festivitatis tempus ignara plebs maesta pendebat, nesciens diem, in quo martyr beatus deberet pro virtutis ac passionis gloria honorari. Et haec ignorantia usque ad beatum Germanum Autissiodorensim antestitem est protracta. Factum est autem, ut antedictus pontifex Brivatem adveniret, sciscitatusque ab incolis, quo tempore huius sacra celebrarentur, se nescire respondent. Tunc ille: 'Oremus', inquit, 'et fortassis nobis haec Domini potentia revelabit'. Quod cum fecissent, mane orto, convocatis senioribus loci, ait, quinto Kalendarum mensis septimi caelebrandam esse festivitatem. Ex hoc nunc devotus adveniens populus, vota praesoli reddens, refert et animae et corporis medicinam.
Gregorius Turonensis HOME