monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 28
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXVII De tonitruo in basilica facto cum corruscatione. <<< >>> XXIX De festivitate eius.
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXVIII De eo qui prae multitudine populi ad sepulchrum non valebat accedere.
1 Clericus autem Aredii Lemovicini abbatis ad festivitatem veniens, prae multitudine populi non modo ad sanctum tumulum accedere, verum etiam nec in ipsam basilicam potuit introire. Cumque maestus metatu se reddidisset, recubans in lectulo obdormivit. Protinus adstetit ei vir in visu, dicens: 'Quid tu', inquid, 'sopore depraemeris? Vade celerius ad templum martyris, et omnia invenies reserata'. At ille metu territus exsurgens, credulus dictioni properat velociter experire, si vera essent quae sibi fuerant indicata. Cumque venisset ad ostium, repperit, remotos undique populos, usque sanctum altare vel ipsum tumulum via facta nullum obsistere. Et sic sine ulla inpraessione accedens, fusa oratione, cum gaudio est regressus. Quod ne quis dubitet, testor omnipotentem Deum, quia ab ipsius abbatis haec ore cognovi, apud cuius monachum gesta sunt.
Gregorius Turonensis HOME