monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 27
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXVI De febricitante ad fontem sanato. <<<     >>> XXVIII De eo qui prae multitudine populi ad sepulchrum non valebat accedere.

Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXVII De tonitruo in basilica facto cum corruscatione.

1 Quadam autem die orta tempestas cum magno venti impetu super vicum Brivatinsim rapide discendebat. Micabant enim de nubibus fulgora, ac tonitrua terribiliter voces dabant. Quatitur terra fragore, et exuri a corruscatione pene omnia putabantur; sola erat expectatio in virtute martyris gloriosi. Nec mora, dato cum fulgore gravi sono tonitrui, iaculum igneum per aditum, quo funes ille signi dependit, ingreditur, perculsisque duabus columnis, frustas excussit. Inde repercutiens, per fenestram, quae super sanctum habetur tumulum, est egressum; nullum tamen per beati custodiam de populo laesum. O quam magnus circa alumnos proprios beati martyris [affectus]! Sustulit columnas percuti, non falangas; confringi passus est vitream, non catervam; permisit super sepulchrum proprium praeterire corruscum, ne fieret multitudinis totius interitum. Igitur expulsum a basilica sancti martyris iaculum, acervus feni conbussit, interfecit pecora, iumenta delevit. Quod si haec fortuitu quis putat, admiretur magis et stupeat incliti potentiam martyris, quod praeteriens ignis per medium populi neminem nocuit, sed ibi tantum explevit vota, ubi se cognovit habere licentiam.
Gregorius Turonensis HOME