monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 25
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXIV De febre Petri nepotis eius. <<<     >>> XXVI De febricitante ad fontem sanato.

Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXV De mei capitis dolore.

1 Sequenti vero festivitate, dum iterum cum magno gaudio ad sanctam properaremus basilicam, mihi caput a sole percussum graviter dolere coepit. Qui dolor adcrescens, febrem intrinsecus generabat, ita ut nec cibum me capere nec loqui permitteret. Cumque per duos dies ab hoc dolore consumerer, die tertia ad basilicam sancti Ferreoli, cui fons ille de quo superius meminimus est contiguus, advenimus. Distat autem basilica haec a Brivatinsi vico quasi stadiis decim. Cumque in loco illo venissemus, libuit animo ad fontem usque procedere, confidens de virtute martyris, quod, si me exinde levis unda perfunderet, mox sanarem. Adveniens vero orationem fundo, aquam haurio, os refrigero, caput infundo; statimque decedentibus limphis, fugato dolore, sanus abscedo et usque ad sepulchrum martyris gloriosi laetus ingredior, admirans et gratias agens martyri, quod prius me virtute sua dignatus fuerit visitare, quam ipsius mererer cernere sepulchrum.
Gregorius Turonensis HOME