monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 23
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXII De caeco inluminato. <<< >>> XXIV De febre Petri nepotis eius.
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXIII De pede Galli postmodum episcopi sanato.
1 Erat enim tunc temporis apud urbem Arvernam patruus meus Gallus episcopus, de quo non videtur omitti, qualiter in adolescentia sua fuerit a sancti virtute iuvatus. Et quia saepius commemoravi, quale excidium Arvernae regioni rex Theodoricus intulerit, cum neque maioribus neque minoribus natu aliquid de rebus propriis est relictum praeter terram vacuam, quam secum barbari ferre non poterant. His ergo temporibus gloriosae memoriae patruus meus, qui postea, ut dixi, sacerdotale fasce Arvernae rexit eclesiam, pupillus erat; cuius facultates ita direptae sunt ab exercitu, ut nihil prorsus remaneret in promtu; ipse quoque cum uno tantum puerulo usque Brivatinsim vicum plerumque itinere pedestri discurrebat. Accedit autem quodam tempore, dum hoc iter tereret, ut, laxatis prae calore solis calciamentis, nuda incedens planta, sudem calcaret spineum. Qui tunc fortassis incisus adhuc terrae haerens, erecto acumine inter herbas virides latitabat. Qui defixus plantae et superegressus effractusque deorsum extrahi nequebatur. Igitur defluente sanguinis rivo, cum gressum facere non valeret, beati martyris inplorat auxilium, paululumque dolore conpraesso, licet claudicando, iter quod coeperat expedivit. Tertia vero nocte, conputrescente vulnere, dolor maximus incitatur. Ille vero ad experta dudum praesidia confugiens, sepulchro glorioso prosternitur; expletisque vigiliis, regressus ad lectulum, dum virtutem martyris praestolatur, somno incumbente depraemitur. Deinde consurgens, nullam doloris sentit iniuriam, aspectaque planta, pars sudis, quae ingressa fuerat, non videtur; evulsam tamen sentiebat a pede. Quod lignum diligenter inquirens, in stratu suo repperit, admirans, qualiter fuisset egressum. Solitus namque erat in episcopatu suo locum vulneris ostendere, in quo magna adhuc fossa conspiciebatur, obtestans, in hoc beati martyris fuisse virtutem.
Gregorius Turonensis HOME