monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXI De eo qui caballum in festivitate perdidit. <<< >>> XXIII De pede Galli postmodum episcopi sanato.
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXII De caeco inluminato.
1 Cum autem quidam ab eo loco per incursum diabolicum oculum perdidisset et ad hospitiolum suum viduatus lumine infeliciter resederet, ac manibus propriis nihil laborare praevalens, spem ullam alimonii non haberet, apparuit ei vir in visu noctis, commonens, ut ad beati basilicam ambularet; ibique, si devote suggerat, promittit auxilium inveniri. At ille nihil moratus, arrepto bacello, adminiculante puero, sanctum ingressus est locum. Qui post conpleta oratione archipresbiterum, qui tunc locum ipsum regebat, nomine Publianum adivit, supplicans, ut oculis caecis Christi crucem inponeret. Erat enim valde religiosus. Quod ille, dum iactantiam evadere cupit, evitans, tenetur a caeco, nec omnino dimittitur, nisi quae petebat adimpleret. Tunc ille prostratus ante sepulchrum, diutissime martyris est suffragium inprecatus; deinde admotam oculis caecis manum, protinus ut signum crucis inposuit, visum iste recepit. Admiramini, quaeso, virtutem martyris, cum parum sit exercere miracula, nunc etiam per manus discipulorum, adstipulante virtutis suae favore, publice operatur. Sed nec meritum discipuli fuit exiguum, cui haec praestita esse cernuntur.
Gregorius Turonensis HOME