monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 21
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XX De eo qui basilicam sanctam furtu spoliavit. <<<     >>> XXII De caeco inluminato.

Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XXI De eo qui caballum in festivitate perdidit.

1 Multa quidem et alia in praevaricatoribus ostendit, sed satis sint ista ad cohercendam desidiam eorum. Nunc vero ad gaudia prosperitatum, qua larga pietate praestat populis, revertamur. Sed prius illud non arbitror postponendum, quod expertum valde cognovimus, quid in rebus perditis apud hunc patronum fidelis deprecatio consequatur; ex quibus unum tantum commemorare studui. Ad festivitatem beati martyris devotus pauper advenerat, laxatoque equite, sacram ingressus est aedem, ac vigiliis inmobilis instans, noctem cum ceteris orando deduxit. Inlucescente vero caelo ad metatum regressus, caballum quem reliquerat non invenit; quaesitumque diutissime, nec signa quidem, qua in parte discessisset, agnovit. Transacto igitur biduo, recurrit iterum per saltus, perscrutans locorum incolas, si forte aliquis aut teneret captum aut capi vidisset ab aliquo. Nullum dehinc indicii genus repperiens, anxius atque maestus ad sepulchrum sancti regreditur, ibique causas doloris ac meroris exponens, aiebat: 'Ad tua, sanctae, limina veni, nihil aliud quam parvitatis meae vota deferre; nihil iniuste abstuli, nihil gessi indignum tuae solemnitati. Cur, inquam, perdidi rem meam? Rogo, ut restituas amissum, ut necessarium reddas'. Hoc fletu aditus agens, ut egressus est templum, conspicit eminus a quodam viro suum equitem reteneri. Ad quem accedens, dum discutit, unde sit, aut unde venerit, vel ex quo tempore hunc habeat equum, didicit, ipsa hora eum fuisse repertum, qua ille beati martyris inploravit auxilium.
Gregorius Turonensis HOME