monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 19
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XVIII De eo qui caballum in vigilia sancti furavit. <<< >>> XX De eo qui basilicam sanctam furtu spoliavit.
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XIX De eo qui propter treantem periuravit.
1 Quidam alteri triantem praestiterat, quem, interpositis paucis diebus, recepit. Post annum vero in atrio sancti conventum hominem, rem suam, quasi non recepisset, sibi reddi deposcebat. At ille detestans adserebat, se reddidisse susceptum. Cumque diutissime altercarentur, ille qui reddiderat ait ad socium: 'Usquequo uterque contendimus? Sub iudicio hoc omnipotentis Dei ponamus. Eamus ad tumulum martyris, et quod sub sacramenti interpositione dixeris discernat virtus sancta patroni'. At ille nec dubitans ingressusque sepulchrum, dum audacter elevat manus, ut periuret, infeliciter miser inriguit. Haeret vox in gutture, lingua coartatur in fauce, vibrant labia vacua a sermone; ipsa quoque brachia, quae ad adiutorium frustrati sacramenti erexerat, prorsus retrahere non valebat. Ad haec vulgo admirante, publicato scelere, multitudo cuncta populi una voce prorumpens, Domini misericordia ac beati martyris auxilium deprecatur. Post quattuor vero aut eo amplius horas ad sensum regressus, quod iniuste repetebat publica confessione patefecit, et sic sanus abscessit.
Gregorius Turonensis HOME