monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XVI De contumacia Becconis. <<< >>> XVIII De eo qui caballum in vigilia sancti furavit.
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XVII De diacono, qui oves basilicae abstulit.
1 Fuit etiam quidam diaconus, qui, relictam eclesiam, fisco se publice iunxit, acceptaque a patronis potestate, tanta perpetrabat scelera, ut vix possit a vicinis circumpositis sustinere. Accidit autem quadam vice, ut saltus montenses, ubi ad aestivandum oves abierant, circumiret atque pascuaria quae fisco debebantur inquereret. Cumque diversos spoliaret iniuste, conspicit eminus greges, qui tunc sub nomine martyris tuebantur, ad quos levi cursu evolans, tamquam lupus rapax diripit arietes. Conturbati atque exterriti pastores ovium, dicunt ei: 'Ne, quaesumus, contingas hos arietes, quia beati martyris Iuliani dominio subiugati sunt'. Quibus ille haec inridens respondisse fertur: 'Putasne, quia Iulianus commedit arietes?' Dehinc ipsos verberibus adfectos, quae voluit abstulit; ignorans miser, quod, qui de domibus sanctorum aliquid aufert, ipsis sanctis iniuriam facit, ipso sic Domino protestante: Qui vos spernit, me spernit, et qui recipit iustum, mercedem iusti accipiet. Contigit autem, ut post dies multos, non religione sed casu conferente, ad vicum Brivatinsim properaret, proiectusque humo ante sepulchrum, mox a febre corripitur et tanta vi caloris obprimitur, ut neque consurgere neque puerum evocare possit. Famuli vero cum vidissent eum extra solito plus occumbere, accedentes: 'Quid tu', inquiunt, 'in tanta diuturnitate depraemeris? Non enim tibi tam longa mos erat orandi devotio'. Ferebant autem de eo, quod quandoquidem in eclesia fuisset ingressus, parumper inmurmurans, nec capite inclinato, regrediebatur. Tunc interpellantibus pueris, cum responsum reddere non valeret, ablatus manibus e loco, in cellam, qui erat proxima, lectulo collocatur. Igitur, invalescente febre, proclamat se miser incendi per martyrem, et quod primo siluerat, admotis animae iudicii facibus, crimina confitetur, iactarique super se aquam, voce qua poterat deprecabatur. Delatis quoque cum vasculo limphis et in eum saepe deiectis, tamquam de fornace ita fumus egrediebatur e corpore. Interea miseri artus ceu conbusti in nigridine convertuntur, unde tantus procedebat fetor, ut vix de adstantibus possint aliqui tolerare. Innuens enim dehinc manu, indicat, se esse leviorem; mox, illis recedentibus, hic spiritum exalavit. De quo haud dubium est, qualem illuc teneat locum, qui hinc cum tali discessit iudicio.desuper sepulchro sancti accipiens, Becconi transmisit; quos acceptos, satiata auri cupiditate, puerum restauravit incolomem.
Gregorius Turonensis HOME