monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 15
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XIV De Sigivaldo pervasore. <<< >>> XVI De contumacia Becconis.
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XV De pastoris malitia.
1 Pastor vero quidam non strinuitate, sed nomine Ingenuus genere, dum in multis rebus contra basilicam sancti martyris iniuste ageret, ad hoc levitas eius, inimico incrassante, convaluit, ut colonicas basilicae concupiscens, quae agro eius erant proximae, pervadere non timeret. Ad quem sacerdos loci cum aliquos de clericis quasi legatus mitteret, ut, accepta ratione, quod male pervaserat relaxaret; ille quasi contra iniquum hostem, tela correpta, prosiluit, fugatosque sagittis clericos, res sancti in sua dominatione retenuit. Factum est autem, ut in proximo adveniret dies passionis martyris gloriosi; ad quam ille inmemor pervasionis suae atque iniuriae, quam intulerat clericis, ante quinque dies solemnitatis ad vicum Brivatinsim advenit. Qui cum in domo hospitalitatis suae convivium laetitia et exultatione fungeretur, subito corruscatione facta tonitruum sonuit; rursumque iteratum, iaculo igneo de caelis elapso percussus est, nullo tamen de reliquis pereunte. Deinde ad exemplum omnium, tamquam rogus flammeus ardens, paulatim consumebatur. Ad quod miraculum populus, qui ad beati festa convenerat, haec cernens cum admiratione, metuebat; satisque illi fuit, ne de rebus sancti aliquid ultra contingere. Quod ne fortuitu actum quis putet, cernat inter multos innoxius unum interisse sacrilegum.
Gregorius Turonensis HOME