monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 13
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XII De Anagildo muto et surdo vel caeco. <<<     >>> XIV De Sigivaldo pervasore.

Gregorius Turonensis, Miracula, 2, XIII De his qui Theodorici regis tempore basilicam inruperunt.

1 Videtur mihi, ut, sicut sancti virtute curata morbida retexuntur, ita et infidelium pravitates oratione illius confutatae ad emendationem aliorum, ne similia appetant, declarentur, quia utraque sancti gloria praestat, ut et hos sanitati reddat, ne amplius crucientur, et illos arguat, ne in futuro iudicio condemnentur. Et quia nulli latere credo aliquid de hostilitate Theodorici regis ac infirmitatibus Sigivaldi, quae ei in Arverno posito contigerunt, propter virtutem tamen beati martyris est diligentius exponendum, quo facilius fides dictis adhibeatur. Igitur, cum ad direptionem Arvernorum rex antedictus festinaret, et ingrediens terminum, vastationi cuncta subigeret, pars aliqua ab exercitu separata ad Brivatinsim vicum infesta proripuit, fama vulgante, quod in basilica essent incolae cum multis thesauris adunati. Cumque pervenissent ad locum, inveniunt multitudinem promiscui sexus, obseratis ostiis, in templo ipso cum propriis facultatibus resedere. Cumque intrare non possint, unus, effractam ceu fur in altari sancto fenestram vitream, ingreditur, quia qui non intrat per ianuam hic latro est. Dehinc, reseratis aedis illius valvis, exercitum intromittit. At illi, direpta cuncta, pauperum supellectilem cum ministris ipsius basilicae reliquumque populum qui infra erat eductum foris diviserunt haud procul a vico. Quae cum ad regem delata fuissent, conprehensos ex his aliquos diversis mortibus condemnavit. Fugiens vero ille qui, inrupta aede, caput fuit huius sceleris, igne de caelo dilapso consumptus interiit. Super quem cum multi acervum lapidum congregassent, a tonitruis et corruscationibus detectus, terrenam caruit sepulturam. Qui vero de consentaneis latentes regi in patriam sunt regressi, correpti a daemone, diversis exitibus hanc vitam crudeliter finierunt. Haec audiens rex, omnia quae exinde sunt ablata reddidit. Praeceperat enim, ne in septimo a basilica miliario quis vim inferret.
Gregorius Turonensis HOME