monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 9
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, VIII De interitu eorum qui ministerium basilicae portaverunt. <<< >>> X De eo qui percussorem suum de basilica conabatur extrahere.
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, IX De Fedamia paralytica.
1 Pro quibus ac talibus virtutum ornamentis magna ibi basilica fabricata a fidelibus, virtutibus, ut praefati sumus, martyris beati refulget, in qua paralyticorum, clodorum, caecorum et aliorum quoque morborum saepius petita remedia conquiruntur. Fedamia quaedam mulier paralysi humore constricta, quae nullum corporis membrum sine dolore vigebat, exhibita est, deferentibus propinquis, ad beatam basilicam, ut vel stipem a largientibus mereretur. Quae dum in porticu illa, quae sanctae basilicae coniungitur, decubaret noctem dominicam, dum sacrosanctis vigiliis populi fides devota concelebrat, et illa quiescens lectulo paululum obdormisset, a viro quodam per visum correpta atque increpita est, dicente sibi, cur, reliquis excubias nocturnas Deo exhibentibus, illa deesset. Respondit, se ab omni membrorum parte debilem nec penitus gressum agere posse. Tunc quasi sustentata a viro qui loquebatur ei et ad sepulchrum usque deducta, dum in sopore fundit orationem, visum est ei, quasi multitudo catenarum ab eius membris solo decidere. A quo etiam sonitu expergefacta, sensit omnium artuum recepisse plenissimam sanitatem. Protinus surrexit a lectulo, et stupentibus cunctis, cum gratiarum actione vociferans, sanctam est ingressa basilicam. Ferunt etiam quidam, solitam fuisse eam referre habitum viri qui eam fuerat adlocutus. Dicebat, eum statura esse procerum, veste nitidum, elegantia eximium, vultu hilarem, flava caesariae, inmixtis canis, incessu expeditum, voce liberum, allocutione blandissimum, candoremque cutis illius ultra lilii nitorem fulgere, ita ut de multis milibus hominum, quae saepe vidisset, nullum similem conspicaret. Unde multis non absurde videtur, ei beatum martyrem apparuisse. Quae mulier post decim et octo annos sanata est.
Gregorius Turonensis HOME