monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, V De eo qui alium in basilica occidere voluit. <<< >>> VII Qualiter Hillidius populum ab hostilitate liberavit.
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, VI De conversione incolarum.
1 Factum est autem, dum haec agerentur, ut presbiter quidam via illa discenderet. Qui cum didicisset quae acta fuerant, pollicetur parentibus, si a gentilitate discederent, filium reciperent sanum. Ipse quoque sacerdos sequenti nocte videt per somnium, simulachra illa quae a gentilibus colebantur nomine divino comminui atque in pulvere redacta solo prosterni. Quarta autem die cum gentilitas vellet iterum diis exhibere libamina, maestus presbiter ad sepulchrum sancti prosternitur et cum lacrimis exorat, ut tandem gentilitatem hanc, quae iacebat in tenebris, splendor divinae potentiae visitaret, nec sineret ultra martyr beatus, alumnos proprios ista caligine deteneri, cum ille perennis claritatis gaudia possideret. Confestim ad eius oratione commoventur tonitrua, renident fulgora, discendit imber igne mixtus et grandine, turbantur omnia. Concurrit vulgus ad cellulam, prosternitur coram sacerdote omnis caterva gentilium, et mixto cum lacrimis cuncti ululatu Domini misericordia deprecantur, pollicenturque sacerdoti, si grando recederet, et martyrem patronum expeterent et ad Deum eius, relictis simulachrorum cultibus, integro de corde transirent. Porro ille, fusa oratione, cuncta quae petiit meruit obtenere. Recedente autem tempestate, puer cum parentibus credens, ipsa die a doloribus liberatur; gentiles in Trinitatis nomine baptizati, statuas quas coluerant confringentes, in lacum vico amnique proximum proiecerunt. Ab eo enim tempore in loco illo et fides catholica et martyris virtus est amplius declarata.
Gregorius Turonensis HOME