monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, IV De senibus et matrona, cuius vir tenebatur. <<< >>> VI De conversione incolarum.
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, V De eo qui alium in basilica occidere voluit.
1 Erat autem haud procul a cellula, quam supra sepulchrum martyris haec matrona construxerat, grande delubrum, ubi in colomnam altissimam simulachrum Martis Mercuriique colebatur. Cumque delubri illius festa a gentilibus agerentur, ac mortui mortuis thura deferrent, medio e vulgo commoventur pueri duo in scandalum, nudatoque unus gladio alterum appetit trucidandum. At ille cernens, nihil veniae reservari, cum a diis suis non defensaretur, nostrae religionis custodiam, nostrae confessionis veniam, nostri contagionis medellam, cellulam expetiit martyris gloriosi. Tunc ille qui sequebatur, cum in adsultu gladii eum non potuisset attingere, et hic super se ostium reserasset, atque ille, arreptam utramque postem, ostium conaretur infringere: ilico adhaerentes manus tabulis, dolore maximo quatiuntur, et tanta afflictione miser torquetur, ut ubertim fluentes lacrimae, qualis esset dolor intrinsecus, extrinsecus nuntiarent. Interea, stupente vulgo, inclusus qui fuerat progreditur liber; parentes quoque illius qui virtute sancti retenebatur, cognoscentes martyris sepulturam, devotis multis muneribus pro filio exorabant.
Gregorius Turonensis HOME