monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 69 > 28 > 18 > 10 > 2 > 15 > 38 > 2 > 19 > 26 > 10 > 18 > 3 > 21 > 13 > 31 > 19 > 14 > 12 > 4 > 39 > 100 > 26 > 13 > 25 > 50 > 31 > 14 > 23 > 17 > 12 > 2 > 27 > 18 > 5 > 25 > 3 > 23 > 17 > 42 > 27 > 11 > 18 > 3 > 3 > 51 > 18 > 15 > 20 > 11 > 51 > 3 > 21 > 15 > 51 > 18 > 7 > 18 > 21 > 3 > 103 > 18 > 18 > 2 > 4 > 3 > 4 > 2 > 20 > 3
Gregorius Turonensis, Miracula, 2, II De revelatione capitis eius. <<<     >>> IV De senibus et matrona, cuius vir tenebatur.

Gregorius Turonensis, Miracula, 2, III De virtute fontis, ubi caput eius ablutum est.

1 In loco autem illo quo beatus martyr percussus est fons habetur splendidus, lenis, dulcibus aquis uberrimus, in quo et a persecutoribus caput amputatum ablutum est, de quibus aquis multae sanitates tribuuntur infirmis. Nam saepe caecorum oculi ab his tacti inluminati sunt; tertianorum, quartanariorum febrium accensi, ut potati qui patiuntur fuerint, conquiescunt. Nam et si quis gravi laborans incommodo, inspirante martyre, desiderium habuerit hauriendi, protinus ut hauserit convalescit; et ita velociter extinguitur vis febrium, ceu si videas, super inmensum rogum proiectis undis incendia universa restingui.
Gregorius Turonensis HOME