monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
>>> Gregorius Turonensis, Miracula, 2, II De revelatione capitis eius.

Gregorius Turonensis, Miracula, 2, I De passione eius.

1 Magnum in nobis quodam modo igniculum ad iustitiae suae adipiscendam semitam pietas divina succendit, cum dicit: Oculi Domini super iustos, et aures eius ad preces eorum; ostendens, quod qui iustitiam ex toto corde dilexerit, cum deprecatus fuerit, audiatur a Domino. Utinam quisque nostrum, cum haec cantare coeperit, statim spraetis mundi scandalis, neglectis concupiscentiis vanis, derelictisque semitis pravis, iustitiae viam expeditus et sine inpedimento saecularium actionum conaretur inrepere. Per hanc enim viam Abel iustus suscipitur, Enoch beatus adsumitur, Noe reservatur, Abraham elegitur, Isaac benedicitur, Iacob dilatatur, Ioseph custoditur, Moyses sanctificatur, David praedestinatur, Salomon ditatur, tres pueri inter incendia rorolenta vaticinantur, Danihel inter innocuas bestias pascitur. Per hanc viam apostoli diriguntur, martyres beati glorificantur. 'Et qualiter?' inquis. Scilicet dum infirma curant, mortua suscitant, praesentia contemnunt, futura desiderant, tortores dispiciunt, poenas non sentiunt, ad caelestia regna contendunt. Quod procul dubio virtute propria non obtenerent, nisi per viam iustitiae rectissime incedentes a Domino audirentur. Sic et inclitus martyr Iulianus, qui Viennensi ortus urbe Arvernus datus est martyr, ab hoc igne succensus, haec concupivit ac mente tota desideravit. Quia cum esset apud beatissimum Ferreolum, iam tunc martyrii odore flagrabat. Qui, relictis divitiis ac propinquis, tantum ob solius amorem martyrii Arvernus advenit. Sed nec hoc sine divino mandato peregit, cum tunc persecutio in Viennensi urbe ferveret. Legerat enim, Dominum praedixisse: Si vos persecuti fuerint in istam civitatem, fugite in aliam. Contulit ergo se hic in Arverno territurio non metu mortis, sed ut relinquens propria facilius perveniret ad palmam; metuebat enim, ne ei parentes essent obvii, si inter eos hoc certamen inisset; et perderet miles Christi coronam gloriae, si legitime non certasset. Igitur instante persecutione ad Brivatinsim vicum, in quo fanatici erroris neniae colebantur, advenit. Et cum insequi adversarios nutu Dei sensisset, a vidua quadam se occultari deprecatur. Quem illa tegens, ilico, martyre poscente, detexit; qui suis insecutoribus ita infit: 'Nolo', inquit, 'diutius commorari in hoc saeculo, quia sitio tota animi aviditate iam Christum'. At illi eductam vibranti dextera frameam, deciso capite, in tribus, ut ita dicam, partibus gloriosus dividitur martyr. Nam caput Viennae defertur, artus Brivate reconduntur; felix anima Christo conditore suscipitur. Senes quoque, qui sacrosanctum corpus mancipaverant sepulturae, ita redintegrati sunt, ut in senectute summa positi tamquam iuvenes haberentur. Caput quoque eius Ferreolus martyr accepit, conpletoque certamine, tam illius membra quam istius caput in unius tumuli receptaculo collocantur. Quod ne cuiquam fortassis videatur incredibilis esse narratio, quae audivi gesta fideliter prodam.
Gregorius Turonensis HOME