monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 105
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, CIV De Vincentio Aginense. <<<     >>> CVI De inportunitate muscae, signo episcopi aversa.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, CV De muliere, quae pecuniam abscondit.

1 Nam audivi praeteritis annis gestum in Galliis. Mulier quaedam sub specie religionis vacabat ieiuniis, orationibus insistebat, vigilabat pertinaciter ac loca sancta devotione simulata circuibat assiduae. Cumque in hoc colore iustae vitae duraret, inmensas opes a multis suscipiebat; congregabat aurum cotidie, et quod devotio christiana pro redemendis porregebat captivis, loculis abdebatur occultis; et quae dabantur inopum necessitatibus profutura, iniquis marsupiis condebantur. Nam effossam mulier humum in medio cellulae ollam inmensam inposuit, ibique cum aliquid datum fuisset recondebat diligenter, et lapide superposito claudens, ut nulli pateret occultum. O terque quaterque exsecranda cupiditas, quae luci fraudans homines dimergis in tenebris! Quid plura ? Cum olla impleta fuisset a nummis, huic mulieri tempus resolutionis advenit; mortua vero Deo, migrans inferno sepulta est. Post cuius exsequias sacerdotes qui aderant puellae eius familiari interrogant, quid de tanta fecisset pecunia, aut si ea eroganda temporis sui permisit spatium. At illa respondit, numquam se vidisse, quod ulli inopum manum misericordiae porrexisset; aut quid pecunia data devenisset, ignorare se confitetur. 'Unum tantum scio', ait, 'quod in cellula deportatum regressum foris ultra non vidi'. Haec audientes clerici, stupent auditu, et quid ex hoc factum fuisset, diligenter inquirunt; totumque crebris ictibus pavimentum, locus, in quo occulta iacebat pecunia, tinnitum dedit inpulsus, cavoque resonans, prodidit quae latebant. Et statim remoto lapide, invenitur auri congeries. Et clerici stupentes tantae subtilitatis perversitatem, episcopo quid actum fuerat indicant. Ille vero commotus, iussit reserato sepulchro pecuniam super corpus exanime proici, dicens: 'Sint tua tibi quae congregasti; pauperibus vero Christi non deerit, unde sustententur'. Nec mora, cum prima quies nocturno tempore data fuisset, audiuntur voces a tumulo, fletus et ululatus inmensus; inter quas voces hoc maxime resonabat, se miseram, se infelicem, quae auri consumebatur incendio. Denique cum per triduum haec voces adveniente nocte resonarent, populis non durantibus, ad sacerdotem venitur. At ille accedens, iubet tumuli operturium amoveri, submotoque videt aurum quasi in fornace resolutum in os mulieris ingredi cum flamma sulpurea. Tunc sacerdos oravit ad Dominum, ut, quia malitia eius populis fuerat declarata, tandem Dominus poenam cessare iuberet a corpore, et operto tumulo, discessit; vocesque mulieris amplius non sunt auditae. Vides ergo, quantum distat inter conversationem caelestem et opolentiam saecularem, quantum distat inter martyrum divitias et saeculi pompas; vides, qualia martyribus sint conlata praemia ad vitae religiosae conpendia. Et tu, o homo mortalis, non declinas ab sceleribus, non cessas a vitiis, non agonizas concupescentiis saevis. Te inlicet oculus, dum contemplaris aliena, cum sanctum martyrem non deflexit divitiarum oblatio opolenta! Tu cogitationibus iniquis fluctuaris et cedis, cum ille martyr non cessit flammis et ungulis! Te unum desiderii pessimi iaculum sauciat, cum Christi martyrem exturbare a iustitiae tramite nec turbo verborum praevaluit nec catasta! Haec martyr sustenuit, visibili ut tu usus corpore, et tu invisibiles non refrenas corporis commotiones! Et licet iuxta apostolum caro concupiscat adversus spiritum et spiritus adversus carnem, et haec invicem adversentur sibi, ut non quod volumus illa geramus; tamen vide, quid agit idem doctor: Video legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivum me ducentem in lege peccati. Ergo, si te senseris captivum abduci in lege peccati, tuta frontem tuam signum crucis insigne, quo propellas iaculum huius insidiae, quia iuxta Prudentium:
Crux pellit omne crimen,
Fugiunt crucem tenebrae.
Tali dicata signo
Mens fluctuare nescit.
Nam qualis sit huius vixilli sacratissimi fortitudo, quid contigerit nuper, evolvam.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2664.104