monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 100
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XCIX De Domicio martyre. <<< >>> CI De Isiodori martyre.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, C De Georgio martyre.
1 Multa de Georgio martyre miracula gesta cognovimus, de quibus pauca locuturus sum. Huius enim reliquiae cum reliquorum sanctorum a quibusdam ferebantur; sed cum portitores ad locum quendam Lemovicini termini advenissent, ubi iam pauci clerici, consertum ligneis tabulis oratorium, Dominum assidue precabantur, mansionem postulant. Susceptique benigne, noctem cum ceteris fratribus psallendo deducunt. Mane autem facto, adprehensam capsulam levare penitus non valebant. Denique cum iter agere sine pignore sancto penitus nequirent, et eis maximus dolor animi insedisset, intellegunt, inspirante Deo, sibi aliquid ex his in loco oportere relinquere. Tunc inquisitis ligaturis divisisque particulis, seniori qui cellulae praeerat largiuntur, relinquentes partem patrocinii, sumentes facultatem quo voluerant abeundi. Habentur etiam eius reliquiae in vico quodam Cinomannensi, ubi multa plerumque miracula ostenduntur. Nam caeci, claudi, frigoritici vel reliqui infirmi saepius ibi sanitatum gratia munerantur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2664.104