monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 99
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XCVIII De sancto Foca martyre. <<< >>> C De Georgio martyre.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XCIX De Domicio martyre.
1 Domitius equidem alius martyr in hac habetur regione, qui cum multa beneficia incolis praestet, sciaticis tamen veloci virtute medetur. Nam fertur ab hoc sanctus fuisse, dum in corpore esset positus, dolore detentus. Denique cum multis, ut diximus, in hac necessitate laborantibus mederetur, quidam Iudaeus ab ipsa infirmitate correptus sancti basilicam, quamquam Christo non crederet, devotus tamen expetiit, seque ad ianuam atrii deponi praecipiens, indignum se esse vociferans, qui sanctum limen ingrederetur. Aiebat enim: 'Scio, me quidem, gloriose martyr, legis velamine obcaecatum, cui tu inpertire misericordiam dedigneris; sed nunc ad te confugio et supplex tuam misericordiam posco, ut, aversa prius infirmitate corporea, languorem incredulitatis avellas'. Haec cum ante portam aulae fateretur, adveniente nocte, obdormivit; sed martyr beatus non longi spatio temporis distulit miserere. Igitur ea nocte visitans aegrotum per somnium, iussit recedere sanum. At ille expergefactus sentit se redditum incolomitati, confessusque, Christum filium Dei esse salvatorem mundi, sanus abscessit. Quod videntes christiani, qui in ipsa tenebantur infirmitate, quaerimonias sancto inferunt, dicentes: 'Ecce, nos bene Deum confessi necdum meruimus liberari, et hic incredulus in Christum regem, circumcisus carne, non corde, sanus abscedit!'Et haec dicentes, cum ira lychnos basilicae, qui ex camera dependebant, comminuere coeperunt. Sed nec his defuit misericordia postulata; nam ipsa die sanati ad propria sunt regressi.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2664.104