monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 96
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XCV De XXXXVIII martyribus apud Armoeniam passos. <<< >>> XCVII De Cosma et Damiano martyribus.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XCVI De Sergio martyre.
1 Sergius quoque martyr multa signa in populis facit, curans infirmitates sanansque languores fideliter deprecantium. Unde agitur, ut ex hoc ingentia basilicae vel promittantur vota vel munera deferantur, ex quibus nihil omnino licet subtrahi aut auferri. Quod si quis fecerit, mox iudicium aut nothae aut mortis incurrit. Ob hanc vero defensionem multi res suas sancto devovent, scilicet ut eius virtute munitae non diripiantur a malis. Denique anus erat exigua et, credo, euangelicae illi pauperculae similis, quae quondam duo minuta, cum nihil aliud haberet, in gazophilatium devotae iactavit. Ergo haec pauculos gallinarum pullos habebat, quos ex voto basilicari ditioni subdiderat, datura in domo ipsius, cum necessitas flagitasset. Igitur cum ad festivitatem sancti multi populi advenissent, duo, conventione facta, qui hos pullos olim viderant, unum furto subtrahunt, incisoque capite, detractis plumis truncatisque pedibus, positum in vase cum aqua super ignem levant instanterque succendunt. Fervet autem latex validissime, sed caro furtiva non coquitur. Etiam fervendo aqua consumitur, nec prorsus pullus ille mollitur. Temptant crebro manibus et unguem conantur infigere, sed duriorem sentiunt, quam misissent. Interim adsunt convivae evocati ad aepulum, nullatenus sumpturi de apparatu. Extat mensa niveis velata mantilibus, opere plumario exornata. Conversis cibis in nova duritia, catinus limphis saepe diluitur, sed nihil coctum, quod in eo exhibeant, invenitur; sicque novo miraculo aepulis redactis in saxo, confusis invitatoribus, verecundantibus invitatis, a caena cum pudore discessum est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2664.104