monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 93
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XCII De Emeterio et Celedonio martyribus. <<< >>> XCIV De septem dormientibus apud Ephesum.
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XCIII De Cypriano Carthaginens. martyre.
1 Cyprianus beatissimus Carthaginensis et antestis et martyr salutem saepius infirmis supplicantibus praestat, in cuius basilica analogius, in quo libro superposito cantatur aut legitur, mirabiliter conpositus esse refertur. Nam ex uno lapide marmoris totus sculptus adseritur, id est mensa desuper, ad quam per quattuor gradus ascenditur, cancelli in circuitu, subter colomnae; quia et pulpitum habet, sub quo octo personae recipere possunt. Qui numquam ibi nullo ingenio potuit exhiberi, nisi virtus martyris praestitisset.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2664.104