monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 91
Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XC De Eulalia virgine et martyre. <<<     >>> XCII De Emeterio et Celedonio martyribus.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, XCI De Felice martyre Gerundae urbis.

1 Quodam tempore Felicis martyris basilica a furibus est effracta. Hic vero martyr in Gerunda Hispaniae passus est urbe. Fur vero, adprehensis palliis siricis, textis auro monilibusque exornatis, cum reliquis ornamentis abscessit. Quo eunte, coniungitur ei homo ignotus, interrogans, quo pergeret. Cui ille respondit: 'Si sermo meus occuleretur tecum, ostenderem tibi thesaurum magnum'. Et ille: 'Ostende', ait, 'quae volueris, totis a me obtegitur viribus'. At ille ostendit ei species illas, dicens: 'Si in aliis haec regionibus venundantur, utroque nostrum lucrum inferunt multum'. Et ille: 'Ego sum', inquid, 'homo, cui in diversis regionibus multi habentur amici, et est mihi domus magna atque secreta. Si haec in ea posueris, deinceps cum libuerit venundabis'. Et praecedens, sequebatur homo cum sarcina, putans se ad aliam duci urbem. Concluserat enim Deus oculos eius, et non cognoscebat, quia per viam quam venerat regrediebatur. Quid multa ? Pervenitur ad basilicam sancti, et ait ad eum vir: 'Ecce domum de qua locutus sum tibi! Ingredere et depone sarcinam tuam!' Ille quoque ingressus est. Verum ubi, deposita sarcina, coepit aspicere, ad se reversus, cognovit basilicam sancti, de qua res illas abstulerat; vir autem iam recesserat ab eo. Et sic cuncta quae cum viro illo gesserat populis enarravit. Unde indubitatum est, ipsum ei beatum martyrem apparuisse. Huius reliquiae apud Narbonensim basilicam retenentur. Sed cum huius aedis altitudo, ne Liguria, quod est locus amoenissimus, a palatio regis non cerneretur, arceret, contulit haec cum Leone consiliario rex Alaricus. Qui ait: 'Deponatur ex hoc aedificio una structura machinae; rex quae placuerit liberius contemplabit'. Et statim vocatis operariis, idem consiliarius humiliavit basilicam sancti aedificiis non meritis. Sed ille protinus lumen caruit oculorum.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2664.104